monumenta.ch > Ovidius > cb125.131r > bavPal.lat.1663.253 > Psalmi, 21 > bavPal.lat.1663.250 > sluMscr.Dresd.App.1092.251 > bavPal.lat.1669.95 > csg866.71 > sectio 32 > cb125.132r > bavPal.lat.1663.242 > sectio 10 > Ioannes, 17 > bavPal.lat.1663.247 > bavPal.lat.1663.237 > cpl1661.85 r > A > sectio 65 > Psalmi, 104 > sectio 3 > Psalmi, 7 > sectio 11 > Psalmi, 126 > sectio 9 > csg7.89 > cpl1661.78 v > sectio 35 > Actus, 10 > Psalmi, 84 > Psalmi, 28 > sectio 4 > sectio > csg75.27 > Deuteronomium, 22 > Psalmi, 54 > sectio 84 > 105 > Psalmi, 114 > 24 > csg866.73 > Matthaeus, 6 > sectio 42 > bavPal.lat.1663.238 > Psalmi, 110 > 13
Isidorus, Differentiae, 2, XII De duplici paradiso. <<<     >>> XIV

XIII De rerum gradibus. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

36 Gradus vel differentiae rerum sex sunt. Id est, non viventia, viventia, irrationabilia, rationabilia, mortalia, immortalia; novissimus DEUS, qui est super omnia benedictus in saecula. Primus gradus est eorum quae non crescunt, vita motuque carent, qualis est in lapidibus.
37 Secundus gradus, in iis quae crescunt, vitam motumque sine sensu habent, qualis est in herbis, vel in arboribus, quibus si minime vita insensibilis, motusque inesset, nec germinare utique, neque crescere possent; atque ista quae vitam sine sensu habent lapidibus praeponuntur et terrae.
38 Tertius gradus est in iis quae non solum crescunt et vivunt, sed etiam sentiunt, at non intelligunt, qualis est in pecoribus. Quartus gradus est in iis quae crescunt, vivunt, sentiunt, et intelligunt, sed tamen mortalia, ut animalia sunt, qualis est in hominibus.
39 Quintus est in iis quae sentiunt, et intelligunt, et immortalia sunt, qualis est in angelis. Sextus, id quod immutabile et infinitum, et simplex est, a quo omnis haec natura inspiratur, movetur, gubernatur, et regitur, quod est Deus.
40 Sed haec quidem omnia, sicut gradibus crescunt, ita sibi qualitate naturae praecellunt. Nam arbor praefertur lapidi, et pecus arbori, et homo pecori, angelus homini, et Deus praeponitur angelis.